- CRENOPHYLAX
- CRENOPHYLAXGraece Κρηνοφύλαξ, nomen leonis ex aere, Athenis iuxta fontem olim collocati, unde et nomen; dictus enim quasi Fontis custos, apud Polluc. Similis figura e marmore, in via, quae Athenis Elensinem ducit, hodieque visitur, cum rictu aperto, quô aquam evomuifle olim videtur. Vide Iac. Sponium, Itiner. Part. 2. p. 190. Certe leone pictô repraesentatum, apud Aegyptios, Nili ascensum et λεοντομόρφους canales fontium sacrorum fabricari consuevisse, habes apud Salmas. ad Solin. p. 431.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.